link
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[2]
sertim studio contingere videmus,
ubi subinde longe facilius aliquam
speciem a congeneribus primo intui-
tu et sensuali quadam perceptione
distinguere, quam ipsos istos chara-
cteres distinctivos enarrare et verbis
exprimere valemus. Ita satis facile
rattum a mure domestico, cunicu-
lum a lepore timido dignoscendi, dif-
ficile vero notas characteristicas eru-
endi, quibus ista diversitas quam om-
nes sentimus, nititur. Et eadem
quoque difiicultate idem, de quo agi-
mus argumentum, laborare, magni in
eo studio viri aperte et ingenue con-
fessi sunt, adeo ut Linnaeus, vir im-
mortalis et characteribus rerum na-
turalium investigandis hisque syste-
matice ad eos ordinandis vere natus,
in praefatione Faunae Suecicae rem
perquam arduae indaginis esse
di-
cat, propriam tradere hominis dif-
ferenbiam specificam;
imo et nul-
lum se hactenus characterem erue-
re potuisse
fateatur, unde homo a
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[3]
simia internoscatur: et in systema-
te naturae mirum censuerit, adeo
parum differre stultissimam simi-
am a sapientissimo homine, ut iste
geodaetes naturae etiamnum quae-
rendus, qui hos limitet;
denique
et revera homini neque genericum
nequespecificum characterem adjun-
xerit, contra vero simiam longima-
nam ipsi congenerem fecerit.

§. 2.
Ordo tractationis.

Liceat interim ea enarrare quibus,
si quid recte video, homo a ceteris
animalibus differre videtur, in quo
quidem negotio ita versabor ut
I°. ea enumerem quae corpo-
ris humani conformationem ex-
ternam
attinent;
II°. quae fabricam internam;
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[4]
III°. quae functiones oecono-
miae animalis;
IV°. quae animi dotes spe-
ctant;
his V°. pauca subjungam de
morbis homini propriis;
et VI°. denique loco eorum re-
censum dabo, quibus vulgo ast fal-
so
hominem a brutis distingui pu-
tarunt.

§. 3.
I. Conformatio externa.

Quo quidem nonnullos quoque
refero characteres, qui, etsi ad sce-
leti fabricationem proxime attineant,
tamen in ipso externo corporis habi-
tu, dehincpendente, patescant: tunc-
que sequentes, maxime si junctim
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[5]
collectivi spectentur, ad humani ge-
neris definitionem sufficere videntur:
A) statura erecta;
B) pelvis lata, depressa;
C) manus duae;
D) dentes aequali serie ap-
proximati.
Ad haec, tanquam ad capita sua,
reliqua quae humani corporis habi-
tus priva prae se fert, commode re-
ferri poterunt; adeoque de singulis
jam seorsim agamus.

§. 4.
A) Statura erecta.

Bina hic probanda nobis incum-
bunt momenta:
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[6]
1° nempe, staturam erectam ho-
mini natura sua convenire;
2do eandem homini propriam esse.
Hoc infra patescet (v. §. 10.).
Illud vero cum a priori quod di-
cunt, evincitur ex ipsa corporis hu-
mani structura; tum a posteriori ex
unanimi omnium quotquot novimus
omnis aevi gentium consensu. Huic
diutius immorari non magis opus est,
quam argumento in contrarium alla-
to quod ab infantum quadrupedum
inter feras adultorum exemplis pete-
re solent. Qui enim rem serius agunt,
facile vident, nullum alium animo
concipi posse statum hominis, ab eo
cui natura eum destinavit, longius
abhorrentem, quam ipsum istum
quos innuimus miserorum infantum;
ita ut eodem jure monstrosum quem-
vis partum pro norma ideali confor-
mationis humanae habere, quam
eiusmodi infantibus feris ad demon-
strandum naturale hominis ingressus
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[7]
et vitae genus abuti, liceat. Imo ve-
ro quodsi in istas de feris infantibus
relationes curatius paulo inquirimus,
apparet potius in maxime genuinis et
vere extra dubitationis aleam positis
exemplis, ut celebris nostri Petri
Hamelensis
cfr. conjunctiss. Voigt Magazin für Phy-
sik u. Naturgesch.
T. IV. P III. pag. 91.
tum et (cl. Monboddo) antient meta-
physics
T. III. Lond. 1784. 4. pag. 57. et
367.
Quanti faciat Scotus ille philosophus
Petrum Hamelensem praeter alia sequen-
tibus profitetur: this phaenomenon is
more extraordinary, I think, than the
new planet, or than if we were to disco-
ver
30,000 more fixed stars, besides
those lately discovered.”
, (Peter the wild boy,
Juvenis Hannoveranus
Linn.) pu-
ellae campanicae
(de la Condamine) histoire d’une jeune
fille sauvage
Paris 1761. 12.
, viri pyrenaici
cfr. Leroy sur l’exploitation de la mâ-
ture dans les Pyrenées,
Lond. 1776. 4,
pag. 8.
, aliorumque, miseros hosce erec-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[8]
tos incessisse; in historia vero reli-
quorum qui vulgo pro quadrupedi-
bus habiti sunt, ut juvenis ovinus
Hibernus
Linn. varia occurrere,
quae eam valde dubiam et sublestae
fidei reddunt
videsis v. c. quae meritissimus ceteroquin
Tulpius de iuvene isto Hiberno refert ob-
servat. medicar.
L. IV. cap. 9. adoles-
cens
16 annorum in Hiberniainter
oves sylvestres
ab incu-
nabulis altus, induerat quasi
naturam
ovillam
, – vultu truci, – rudis,
temerarius, imperterritus. – Vixerat
in montibus asperis, ac locis feris, ipsus
non minus ferox ac indomitus”
&c.
quaenam quaeso oves sylvestres in Hiber-
nia? qualis natura ovilla? an ferox et in-
domita? Certe cuivis historiolam hanc
critica lance perpendenti facile orietur su-
spicio stupidum istum stipitem, tanquam
prodigium spectaculi causa per Hollandi-
am ductum, non magis forte ad homines
inter feras adultos pertinuisse, quam si-
mile monstrum ibidem loci aliquando ab
impostore fraudulento pro Eskimota ex-
hibitum, (de quo v. Recherches philoso-
phiques sur les Américains
T. I. p. 258.)
ad genuinos terrae Labrador incolas.
: ita ut Linnaeanus
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[9]
ille Homosapiensferus (S. N.
ed. XII. T. I. p. 28) non maiori sane
jure tetrapus quam hirsutus vocatus
videatur.

§. 5.
Naturam hominem erexisse ex fa-
brica eius evincitur.

Taedet quidem pigetque rei per
se manifestae evidentisque demon-
strationem longa deducere virga:
intactam tamen plane dimittere ve-
tat claror. viror. biga, P. Moscati
scil. Italus, et A. Schrage
v. Ej. Verhandeling over de Longteering
in diario cui titulus Genees Natuur – en
Huishond – kundige Jaarboeken
T. III.
P. I. pag. 32.
Belga,
contrariae sententiae paradoxi fau-
tores. Interim vero pauca e pluri-
mis delibasse sufficiat.
Erectum ergo statutum esse ana-
tura hominem declarat jam primo
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[10]
intuitu longitudo crurum pro portio-
ne trunci et brachiorum.
Quam-
quam enim Daubentonio assentire
nequeam, quando nulli praeter ho-
minem animanti tantos pedes poste-
riores datos esse putat
v. Mémoires de l’acad. des sciences de
Paris 1764. pag. 569.
qui trun-
cum cum capite longitudine sua ex-
aequent; utpote quod variorum
mammalium (ut simiae laris et jer-
boae capensis) exemplis refutatur;
illud tamen cuivis patet, hominem
ita fabrefactum neutiquam quadru-
pedum more ingredi posse, cum nec
ipsi infantes aliter quam genubus ni-
xi repere queant, etiamsi his ea tenel-
la aetate crura pro ea quam diximus
portione, breviora sint, quamadultis.
Verum non longitudo solum, sed
et robur insigne crurum si cum gra-
cilioribus brachiis comparaveris, a-
perte monstrant ista unice ad fulci-
endum corpus a natura parata esse;
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[11]
quod quidem maxime argumento ex
osteogenia petito evincitur, quo
nempe in nuper nato infante ossa
tarsi, et maxime quidem calcaneum,
longe citius ossescere et perfectiora
fieri quam carpi ossa, constat: idque
ut rei natura fert, cum manus tenel-
lae primis aetatis annis vix ullam vim
exserere necesse habeant, pedes au-
tem jam primo anno ad finem ver-
gente ad corpus sustinendum et ad
gressum erectum apti esse debeant,
ut surae validos lacertos taceam ma-
xime solei musculi cum gemello suo,
quippe qui ad erectum hominem sus-
tinendum tam robusti et insignes a
natura parati sunt ut exinde soli ho-
mini veras suras tribuendas esse cen-
suerint cum Aristotele veteres an-
thropologi.
Porro universa thoracis compa-
ges
docet hominem nullatenus qua-
drupedum more ingredi posse. His
enim si longipedes surit thorax con-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[12]
tigit ad latera quasi compressus an-
trorsum vero carinatus, et claviculis
destituuntur ut pedes ex utroque late-
re aptius invicem convergere, adeo-
que corporis pondus facilius et firmi-
us sustinere queant. Praeterea qua-
drupedibus aut longius sternum, aut
maior costarum numerus propius
versus cristas ilei descendentium con-
cessa sunt, ad sustentanda in situ
trunci horizontali viscera abdomina-
lia. Quae vero omnia in homine bi-
pede aliter se habent. Thorax ipsi
magis complanatus, humeri clavi-
cularum repagulis late divaricati,
sternum breve, abdomen maiore
quam in iis quae diximus animalibus
osseis fulcris destitutum et quae sunt
id genus alia, quae neminem vel pau-
ca quadrupedum, praesertim longi-
pedum, sceleta cum humano atten-
tius comparantem fugere poterunt,
utpote quae omnia monstrant quam
inepta hominis fabrica ad incessum
quadrupedum sit, qui ipsi non nisi
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[13]
incertus, vacillans, maxime molestus
et defatigans esse queat.

§. 6.
B) Pelvis humana lata et de-
pressa.

Maximum vero accedit robur hac-
tenus dictis consideratione pelvis
humanae,
cuius peculiaris plane
conformatio itidem characterem di-
agnosticum praebet quo horao mi-
rum quantum a simiis anthropomor-
phis et in universum ab omnibus ac
singulis reliquis mammalibus longis-
sime et apertissime differt.
Etsi enim paradoxum et affecta-
tum videatur, defendi tamen posset
assertum, non nisi humano sceleto
genuinam pelvim tribuendam esse.
Talem scilicet ossium innominato-
rum cum sacro et coccyge syntaxin
quae ad pelvis s. lavacri similitudi-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[14]
nem accedat: a qua quidem pelvi-
formi fabricatione reliquorum mam-
malium coxae elongatae, mirum
quantum distant. Nam et simiae sa-
tyri et elephantis coxendices, quan-
quam paulo propius quam in reliquis
mammalibus quorum sceleta perqui-
sivi ad humanae pelvis formam acce-
dere videantur, nihilominus tamen
in priori longitudine sua latitudinem
excedunt, in posteriori autem pubis
synchondrosin valdopere elongatam
prae se ferunt, et in utroque ab ea
quam diximus lavacri similitudine
manifeste differunt, utpote quae in
solo homine tum ilii ossium super li-
nea innominata explanatione, et syn-
chondroseos gracilitate, tum vero et
ossis sacri inde a promontorio incur-
vatione et coccygis vertebrarum ver-
sus anteriora directione, conspicua
est.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[15]

§. 7.
Vicinarum partium mollium ad pel-
vis humanae formam, relatio.

Postica pelvis facies glutaeis mus-
culis fundamentum praebet, quo-
rum extimi s. magni crassitie nullos
alios corporis musculos pares habent,
et insigni adipis strato obtecti nates
formant, quarum carnosam, habi-
lem et subglobosam amplitudinem
qua podex absconditur, tum classici
historiae naturalis auctores, ut Ari-
stoteles
de partib. animalium. IV. 10.
et Buffon
Hist. nat. T. II. pag. 544. Les fesses
n’appartiennent qu’ à l’espèce humaine
, tum summi
physiologi, ut Galenus
de usu partium XV. 8.
Physicotheologicum finem huius praero-
gativae argute excogitavit Spigel de hu-
mani corporis fabrica p. 9
. “Solus homo ex omnibus animalibus
commode sedet, cui carnosae et magnae
nates contigere, et pro substernaculo pul-
vinarique, tomento repleto, inserviunt ut
citra molestiam sedendo, cogitationibus
rerum divinarum animum rectius appli
care posset.”
et Halle-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[16]
rus
de corp. hum. functionibus T. I. pag. 57.
neque alia nota simiae facilius ab homi-
ne dignoscuntur.”
pro principe charactere ha-
bent, quo homo a simiis utpote quae
plane depyges sunt, maxime differat.
Porro et ab ea quam diximus os-
sis sacri et coccygis incurvatione me-
morabilis genitalium muliebrium in-
ternorum et quidem vaginae prae-
sertim directio pendet, cuius quippe
axis longe magis quam in ceteris
mammalibus femineis ab axe vulgo
sic dicto pelvis antrorsum declinat,
quod quidem partum difficiliorem
reddere solet, contra vero multis aliis
incommodis quibus, maxime duran-
te graviditate, erecta incedens mu-
lier obnoxia esse posset, egregie
praecavet.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[17]
Eidem vaginae directioni tribu-
endum, quod in humano genere se-
quior sexus non ut brutorum femel-
lae retromingens sit; idque eo minus
cum in his (quantum hactenus con-
stat) urethrae ostium non ut in mu-
liere intra ipsa labia pudendi exe-
at, sed retrorsum in ipsam vaginam
hiet, quod quidem in ipsis animali-
bus anthropomorphis, papione scil.
maimon et simia cynomolgo, quae
animalia cultro anatomico subieci,
expertus sum.
Et secundum eandem vaginae
muliebris directionem componere li-
cebit litem inde a Lucretii tempori-
bus saepius agitatam, quaenam in
coitu positura
homini maxime con-
veniat
„Et quibus ipsa modis tractetur
                 blanda voluptas?”
quanquam enim non uno modo sa-
cra haec celebrare possit homo, ea-
demque cultus varietas a Latinobar-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[18]
baris
cfr. v. c. Carpi (Berengarii) commentaria
super anatomia
Mundini pag. XIII. –
„Homo inter caetera animalia coit per di-
versos situs dando amplexus et oscula, et
detestandus est in hoc, quia est magis
vitiosum ac voluptuosum et diabolicum,
quam rationale.”
ad ea relata sit quibus ipse
a brutis differat, imo et physicae
caussae quandoque intercedere pos-
sint quae eundem
                       »more ferarum,
Quadrupedumque magis ritu»
concumbere suadeant
v. Kaempfii enchiridium medicum p. 181.
; in univer-
sum tamen vaginae ad virilem has-
tam relatio obversae veneri magis
adaptata videtur
Cum ante biennium Londini versatus in-
gentem thesaurum picturarum linearium
perlustrarem, in Augustissimi Magnae Bri-
tenniae Regis bibliotheca asservatum, prae
omnibus admiratus sum et curatius per-
tractavi celebre volumen iconum ad hu-
manara aeque ac comparatam anatomen
facientium, a summo pictore Leonardo da
Vinci calamo exaratarum, inter quas ma-
xime eminet singularis plane et in suo ge-
nere unica delineatio viri cum foemina
concumbentis, utriusque vero trunco ita
dissecto, ut ea quam innuimus virilis ge-
nitalis tensi ad vaginae directionem aptis-
sima relatio, luculenter patescat. – In-
geniosissimae tabulae curatissimum apo-
graphum debeo amicitiae viri humanissimi
et egregii artificis Jo Chamberlaine, col-
lectionis istius Regiae praefecto.
.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[19]

§. 8.
Obiter de hymene, nymphis,
clitoride.

Ut obscena haec femineo sexui
in humano genere propria, junctim
absolvamus, hymenis quoque men-
tio iniicienda est, quae quidem mem-
branula, quantum sciam, hactenus in
nullo alio animante reperta est. Ne-
que in simiarum neque in papionum
femellis ullum eius vestigium aut re-
liquiae in carunculas myrtiformes
mutatae mihi inquirenti occurre-
runt; non magis quam in elephante
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[20]
femineo ante plures annos per Ger-
maniam ducto, cuius genitalia ideo
curatius exquisivi, quod nunciatum
mihi esset b. Trendelnburgium medi-
cum tunc temporis apud Lubeccen-
ses clarissimum, in eadem bellua hy-
menis quandam speciem observasse.
Memorabilis ceteroquin in puellari
corpore particula, utpote cuius nul-
lam plane physicam utilitatem con-
jectura assequi possum. Minus cer-
te arrident quae a physiologis super
fine hymenis prolata sunt; omnium
vero minime quam Hallerus subjun-
git parum acuta sententia, “cum so-
lo in homine sit repertus, etiam ad
morales fines ei esse concessum
signum pudicitiae.”
De nymphis et clitoride ambige-
re videtur Linnaeus, an praeter mu-
liebrem in genere humano sexum aliis
quoque femellis concessae sint? ve-
rum neutram istarum partium homi-
ni propriam esse, ipse comperi, cli-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[21]
toridem enim post tot alios testes
idoneos in multifariis diversorum or-
dinum mammalibus luculenter ob-
servavi, eamque passim ingentem,
ut in papione maimon et lemure tar-
digrado, omnium vero maxime pro-
digiosam, pugilli mensura, in balae-
na boope 52 pedum longitudine,
quam recenter in littus eiectam m.
Dec. 1791 prope Sandfortum Hol-
landiae curate contemplatus sum.
Nymphas autem in lemure mon-
goz quem ipse per plures annos vi-
vum alui, humanis simillimas reperi.

§. 9.
C) Homo animal bimanum.

Fluit ex iis quae hactenus de sta-
tura hominis erecta dicta sunt, sum-
ma conformationis, cius externae
praerogativa, liberrimus scil. usus
biriarum perfectissimarum manu-

Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[22]
um; quarum quippe conformatione
tantopere reliqua animantia praecel-
lit ut hinc tritum Anaxagorae sophis-
ma ortum duxerit ab Helvetio nos-
tris temporibus recoctum: “sapien-
tissimum ideo videri hominem quia
manibus esset instructus.”
Haec
sane nimis paradoxa; propius con-
tra a naturae veritate abesse videtur
Aristotelis assertum; “solum homi-
nem vere habere manus quae verae
sint manus;”
cum in ipsis simiis
anthropomorphis, principalis manu-
um pars, pollex inquam, pro portio-
ne brevis sit, fere muticus, et ut
summi Eustachii vocibus utar, om-
nino ridiculus: ita ut certe nulla alia
manus praeter humanam, organi or-
ganorum appellationem mereatur,
qua idem Stagirites eam extulit.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[23]

§. 10.
Simiae contra et affinia animalia,
quadrumana.

Simiae et alia animantia vulgo
anthropomorphia dicta, ex papionum,
cercopithecorum et lemurum gene-
re, revera neque bipeda dicenda
sunt, neque quadrupeda, sed qua-
drumana.
Pedes enim irrum po-
steriores itidem pollice genuino in-
structi sunt, non hallice qui homini
bipedi unice concessus est
Exhibuit paradoxorum amantissimus Ro-
binet T. Vto libri de la nature tab. 9.
embryonis iconem, quem pro simia saty-
ro venditat: cum tamen vel ex solis pe-
dibus, hallice (non pollice) instructis, pri-
mo intuitu pateat humanum foetum esse.
: imo
vero maiori jure quam, anteriores eo-
rum pedes manuum nomen meren-
tur, cum aptius quam istos ad pre-
hendendum fabricatos esse constet,
itemque detur quidem cercopitheci
species (paniscus) pollice manuum
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[24]
anticorum destituta, nullum vero
unquam innotuerit id genus animal
quadrumanum quod posticae manus
pollice careat.
Facile quoque exin componere li-
cebit litem de simia satyro aliisque an-
thropomorphis agitatam, anne nempe
natura sua in sylvis bipedes incedant
anve quais upedes. Certe neutrum.
Cum enim manus non ad ingressum
sed ad capiendum aptatae sint, per
se facile patet, naturam haec ani-
mantia ad vitam in arboribus maxi-
me degendam destinasse. Has scan-
dunt, in his victura quaerunt, tunc-
que alterum manuum par ad susti-
nendum, alterum ad fructus decer-
pendos aliaque negotia ipsis inservit:
eundemque in finem multis cercopi-
thecis, manibus imperfectis instruc-
tis, providit natura cauda prehensili
qua eo tutius se in arboribus firmare
possint.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[25]
Artis vero et disciplinae opus es-
se quodsi quandoque simiae erectae
incedentes visae sunt, monitu vix
opus est, cum vel ex curatis ad vi-
vum delineatis iconibus simiae saty-
ri
vide sis v. c. cl. Vosmaer monographiam.
patescat quam incommoda et
contra naturae ordinem affectata.
eiusmodi positura sit, qua manibus
anterioribus baculo innititur, posti-
cis interim inepto modo in pugnum
complicatis
Minus recte ergo Linnaeus asseruit da-
ri simias erecto corpore binis aeque ac ho-
mo pedibus incedentes, et pedum et ma-
nuum ministerio humanam referentes
speciem.”
. Neque unquam simiae
aut alius praeter hominem animantis
mammalis exemplum mihi innotuit,
quod, ut hic, erectus alterutro pe-
de insistens, aequilibrium servare
possit.
Patet hinc staturam erectam, uti
homini natura sua vere convenire vi-
dimus, ita et ipsi propriam esse
(§. 4) . Siquidem
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[26]
Unica gens hominum celsum le-
                   vat altius cacumen,
Atque levis recto stat corpore.”

§. 11.
D) Dentium humanorum proprie-
tates.

Dentes homini magis quam ce-
teris mammalibus aecquali serie ap-
proximati sunt.
Incisores inferiores magis erecti,
quod ad principes humani corporis
characteres distinctivos refero.
Laniarii neque exserti, neque
reraoti, sed eodem ordine vicinis
iuncti.
Molares apicibus singulariter ob-
tuse gibbis, quibus a dentibus mola-
ribus simiae satyri, et longimanae et
quotquot aliarum huius generis spe-
cierum crania indagavi, evidentissi-
me differt.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[27]
Mandibula denique humana tri-
bus characteribus insignis est; brevi-
tate
inquam eximia, tum mento pro-
minulo
quod incisoribus erectis re-
spondet, maxime vero condylorum
singulari forma, directione, et cum
ossibus temporum iunctura, quibus
certe ab omnibus quas novi aliorum
mammalium maxillis differt, et quae
manifeste monstrant hominem a na-
tura omnis generis victui ceu animal
vere omnivorum destinatum esse.

§. 12.
Reliqua quae exteriori homini pro-
pria vindentur ut corpus depi-
le
etc.

Taceo nonnulla minoris momen-
ti quae itidem ad characteres distinc-
tivos hominis referri solent, ut auri-
culae appendiculam, labia tumi-
dula,
praesertim inferius et quae
sunt id genus alia.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[28]
Paucis saltem de glabra corpo-
ris humani laevitate agere oportet et
inquirere, quatenus ea inter signa
diagnostica referri possit quibus, ho-
mo ab aliis mammalibus, ipsi quo-
dammodo similibus, differt. Dan-
tur”
quidem, ex Linnaei asserto,
alicubi terrarum simiae minus
quam homo pilosae;
candide ve-
ro profiteor me hactenus ubinam
terrarum simiae hae extent, frustra
quaesivisse. Contra vero eas simias
anthropomorphas quae vulgo sub
communi Malaico nomine Oran-
utan
complectuntur, et quidem tam
Angolenses, quam insulae Borneo
indigenas, aeque ac simiam longi-
manam natura sua longe magis
quam hominem hirsutas esse, unani-
mi itinerariorum fide dignorum con-
sensu, tum et exemplis istorum ani-
mantium in Europa passim visorum,
constat: utpote quae, etiamsi non-
dum adoleverint et tenui valetudine
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[29]
usa sint, nihilominus tamen magis
quam homo pilosa fuerint.
Illud vero extra dubitationem
positum, observatos passim esse et
quidem maxime in quibusdam maris
pacifici insulis, incolas hirsutiore cor-
pore insignes; quorum tamen cura-
tior descriptio hactenus desideratur.
Primus eorum mentionem fecit
nauticis expeditionibus cel. Spang-
berg
Müller’s Sammlung Russischer Geschich-
te
T. III. pag. 174.
qui a Japoniae oris Kamt-
schatkam reversus in australiore Ku-
rilium insularum (latit. 43°. 50′)
eiusmodigentem se reperisse refert
Procul dubio Nadigsda insula, de cuius
incolis idem, sed fando solum, accepit
magni Cookii sodalis, Jac. King in voyage
to the northern hemisphere
T. III. pag.
377.
.
Passim tantummodo eiusmodi in-
dividua anomala inter incolas insu-
larum Tanna, Mallicolo et Novae
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[30]
Caledoniae observavit cl. J. R. For-
ster
v. Ej. Bemerkungen auf seiner Reise um
die Welt
pag 268.
.
De simili stemmate Sumatrae fa-
ma est, quod interiora insulae habi-
tare dicitur et Orang gugu voca-
tur
Refert quae de iis relata audivit classi-
cus de ea insula auctor cl. Marsden, his-
tory of Sumatra
pag. 35. not.*)
.
Uti vero in universum homo gla-
bra magis et laevi cute conspicuus
est, ita contra partes nonnullae sin-
gulares corporis humani magis quam
in brutis animantibus pilosae viden-
tur, ut pubes et subaxillaris scrobi-
culus, quas ideo veteres itidem ad
characteres homini proprios retule-
runt.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[31]

§. 13.
II. Memorabiles corporis humani
proprietates, respectu fabricae
internae.

Absolutis quae de proprietatibus
corporis humani externi monenda
erant, jam ad alterum tractationis
momentum (§. 2) fabricam scil.
eius internam delati sumus; circa
quam tamen Neoptolemum sequi, et
paucis philosophari angusti huius lo-
ci limites nos iubent. Universam
hanc disquisitionem ad bina iterum
capita referre licebit,
A) ea indagando quibus homo
aut solus, aut cum paucis tantum
aliis animantibus caret;
B) ea, quae ipsi contra propria
sunt.

§. 14.
A) Partes internae quibus homo
caret.

Partes hae in brutis mammalibus,
maxime domesticis reperiundae,
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[32]
quondam, cum humana cadavera se-
candi rarior opportunitas esset, aut
zootomiae amore negligeretur ad
unum fere omnes homini quoque
vulgo tributa sunt.
Pertinet huc v. c. panniculus
carnosus
s. musculus subcutaneus a
Galeno eiusque sequacibus, imo ve-
ro et ab ipso anatomes humanae re-
stauratore et a Galenicis erroribus
acerrimo vindice, Vesalio inquam,
male homini tributus, a Nicolao Ste-
nonis vero huic recte negatus et uni-
ce brutis animantibus adscriptus.
Rete mirabile arteriosum itidem
a Galeno inter partes corporis huma-
ni relatum, Vesalius post Berengari-
um Carpensem huic deesse monstra-
vit.
Musculo oculi suspensorio s. bul-
boso,
s. septimo quo quadrupeda
mammalia instructa sunt, hominem
carere primus ad naturae veritatem
docuit Fallopius.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[33]
Nullam humano foetui conces-
sam esse membranam allantoidem
reliquis mammalibus tantum non
omnibus communem, serius demum
evictum est.
Taceo alias partes in paucioribus
saltem brutorum animantium gene-
ribus repertas quidem, nihilominus
tamen aliquamdiu homini etiam fal-
so tributas, ut pancreas sic dictum
Aselli, ductus hepaticysticos, cor-
pus Highmori
etc.
aut eas quae uti quibusdam tan-
tum mammalium ordinibus datae,
ita etiam tam manifeste homini ne-
gatae sunt, ut nemo facile eas ipsi
tribuere potuerit, quo v. c. membra-
nam nictitantem
refero (quam or-
dinis in disserendo caussa aptius hic
nominandam censui, etsi potius ad
externas partes pertineat), et liga-
mentum suspensorium colli,
et quae
sunt id genus alia.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[34]
Foramen incisivum pone dentes
primores superiores homini quidem
cum quadrupedibus commune est,
pro portione tamen minus, et sim-
plex, cum in plerisque ceteris mam-
malibus duplex sit et in multis ingen-
tis magnitudinis.

§. 15.
Os intermaxillare.

Memorabilis ossis non unam ob
caussam seorsim mentio injicienda
est. Quae enim in homine contigua
sibi sunt ossa maxillae superioris,
omnesque ac singulos dentes supe-
riores infixos tenent, in brutis an-
trorsum tertio quodam singulari os-
se cunei in modum ipsis interiecto ab
invicem separantur, cui Hallerus
ideo quod dentes incisores superio-
res (si qui adsint) ipsi insideant os-
sis incisivi nomen dedit. At enim
vero cum et in iis reperiatur mam-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[35]
malibus quae istis dentibus prioribus
destituuntur, ut pecora, et elephas,
et rhinoceros bicornis africanus, aut
quae plane edentula sunt ut myrme-
cophagae et balaenae, potius os in-
termaxillare
vocandum censui
clarissimis zootomis Vitet et Vicq. d’A-
zyr audit os maxillare inferius, Blairio in
osteographia elephantina os palati.
.
Aliis hocce os unicum est et indivi-
sum, multis contra bipartitum, omni-
bus vero suturis propriis a vicinis cal-
variae ossibus distinctum, faciali al-
tera plerisque utrinque secundum
nasum ad extremos incisorum alveo-
los tendente, palatina altera ab istis
alveolis versus foramina palatina an-
tica arcuata. Cum ergo desideratis-
simus Camper defectum huius ossis
ad principes characteres retulerit
quibus homo ab aliis mammalibus
differat, duplex sane oritur quaestio
1) num vere homo eo careat,
2) numque omnia reliqua mam-
malia eodem instructa sint?
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[36]
Prius ante bina cum dimidio se-
cula acerrimae inter anatomicos id
temporis disputationi ansam prae-
buit. Cum enim Galenus eas quas
diximus ossis intermaxillaris suturas
inter reliquas cranii recenseat, Ve-
salius hoc argumento post tot alia
utebatur ut demonstret istum non ad
humanum sceletum sed ad simiae,
enchiridium suum osteologicum tam
diu pro canone habitum, composuis-
se. Post vana autem Jac. Sylvii ten-
tamina miseris praetextibus Galenum
suum vindicandi
Adeo se torquet in salvando divino suo
Galeno, ut denique et ad eam excusatio-
nem delabatur, etiamsi hodienum homines
osse intermaxillari careant, Galeni tamen
tempore eos utique eodem instructos esse
potuisse, neque ideo hunc anatomicorum
principem accusandum esse – sed na-
turae impedimenta quaedam, nostris cor-
poribus in victu et venere intempestiva
ac immodica vitiis succedentia.”
totam hanc
quaestionem tam perfecte diremtam
putabamus ut praeter omnem opi-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[37]
nionem acciderit quando cl. Vicq-
d’Azyr nostris temporibus analogiam
inter hominis et brutorum fabricam
quoad os intermaxillare tanquam
rem inexpectatam demonstrare co-
natus est
v. Memoires de l’acad. des sciences de
Paris a.
1780.
. Unicum enim quo ea
analogia nititur similitudinis vestigi-
um, rimula scil. semilunaris in foe-
tuum humanorum et infantum ossi-
bus maxillaribus ex transverso pone
dentium incisorum alveolos spectan-
da, et quandoque etiam in adultis
superstes pridem tritissimum est
v. iam Vesal et Coiteri icones.
.
Male autem eam fissuram suturae no-
mine insigniri, jam ante ducentos et
quod excurrit annos sapienter et ad
naturae veritatem monuit acutissi-
mus Fallopius
“dissentio, inquit, ab iis qui publice te-
stantur reperiri
suturamsub pa-
lato per transversum ad utrumque cani-
num pertinentem, quae in pueris pateat,

in adultis vero ita obliteretur, ut nullum
ipsius relinquatur vestigium. Nam re-
perio hanc, divisionem vel
rimampo-
tius esse quam suturam,
cum os ab
osse non separet ne-
que in exterioribus
appareat
.”
. Facialem vero
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[38]
ossium maxillarium superficiem in
humano cranio ne fissura quidem
eiusmodi, nedum sutura, in simiis
tam conspicua
v. Eustachii tab. anat. 46. fig. 2.
, notari, monitu
haud opus est.
Quod vero alteram quaestionem
attinet, num solus inter mammalia
homo osse intermaxillari careat, fa-
teri utique oportet, me in pluribus
quadrumanorum craniis incassum id
quaesivisse.
Desunt enim suturae hocce os
definientes in sceleto Cercopitheci
mortae quod in museo academico as-
servatur; cuius ceteroquin cranium
reliquas suturas satis distincte mon-
strat.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[39]
Neque magis istas in alio eiusdem
speciei sceleto reperi, quod cl. Bill-
mann, chirurgus Cassellanus dexter-
rimus servat, quod vero senioris
mortae fuit et plerasque suturas ob-
literatas habet, adeo ut ex unico
hocce specimine nihil colligere liceat.
Verum tertium mihi innotuit eius-
dem cercopitheci exemplum cuius
notitiam amicissimo Schacht Profes-
sori Harderovicensi meritissimo de-
beo, quod itidem isto osse caret. Ita
ut utique operae pretium videatur in
aliis speciminibus huius animantis ul-
tro circa intermaxillaris ossis prae-
sentiam aut defectum inquirere.
In horrendo immanis vere simiae
anthropomorphae sceleto ex insula
Borneo, quod in thesauro rerum na-
turalium Principis Arausionensis Ha-
gae Comitum curate et repetitis vici-
bus perquisivi, ne minimum quidem
istarum suturarum vestigium vidi;
verum grandem natu fuisse hanc si-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[40]
miam uti universus sceleti habitus ita
praesertim plurimarum suturarum
cranii coalitus docet
Miror contrariam sententiam tueri po-
tuisse Camperum, utpote qui sceletum
hunc aetatis noudum provectae simiae
anthropomorphae fuisse, contendit. v. Ej.
Naturgeschichte des Orang-Utang p. 146.
.
Aliter vero se res habet cum cra-
nio junioris eiusmodi anthropomor-
phi animantis, cuius sceleti reliquias
Londini in museo Britannico dete-
xi, appensa adhuc schedula ve-
tusta, quae docet esse simiae quam
Orang utang vocant, ex insula Su-
matra allatae a praefecto navis Apri-
ce. In hocce quippe cranio inter-
maxillaris ossis suturarum ne umbra
quidem aderat, quamquam reliquae
ad unam omnes manifeste extarent.
Verum quoque nec Ed. Tyson in
Angolensi suo satyro eas reperit, ne-
que Daubentonii icon cranii similis
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[41]
ex eodem natali loco animantis, eas
exhibet.
Ut ut interim sit hoc sane certum
quod itidem ad hominis characteres
referri potest, hisce quae dixi simia-
rum craniis aeque ac reliquis mam-
malibus maxillas magis esse promi-
nentes et antrorsum porrectas.

§. 16.
B) Partium quarundam hominis
internarum ab iis aliorum mam-
malium differentiae.

Non nisi de paucis iisque maxime
singularibus eiusmodi differentiis,
hic nobis sermonem esse posse, faci-
le intelligitur.
Ut ergo a capite incipiamus ho-
mini, praeter varia minoris momen-
ti, lentem v. c. crystallinam ipsi (si ce-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[42]
tacea exceperis) pro portione ut vi-
detur minimam, et adulto minus
quam aliis animantibus convexam,
foramen occipitale magnum magis
quam in quadrupedibus antrorsum
locatum
Daubenton in Memoires de l’acad. des
sciences de Paris
a. 1764.
, et quae sunt id genus
alia cerebri moles contigit ma-
xima, non quidem (quae inde ab
Aristotelis temporibus praevaluerat
opinio) pro portione, universi corpo-
ris, sed ex eleganti cl. Soemmerringii
observatione respectu habito tenui-
tatis nervorum
exinde orientium
v. Ej. diss. de basi encephali Goetting.
1778 pag. 17.
Id. über die körperliche Verschiedenheit
des Negers vom Europaeer
pag. 59.
It. f Gottfr. Ebel observationes nevro-
log. ex anatome comparata
Francof. ad
Viadr. 1788.
.
Quodsi ergo universum systema ner-
vosum respectu physiologico in binas
partes dividitur, alteram scil. nervo-
sam proprie sic dictam, quae qui-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[43]
dem ipsos nervos et eam utriusque
cerebri et spinalis medullae portio-
nem complectitur quae proxime ad
origines eorum pertinet, et sensoria-
lem alteram, quae propius ad vincu-
lum spectat quo ipsae nervorum fun-
ctiones cum animae facultalibus nec-
tuntur, homini maxima portio nobi-
lioris istius partis sensorialis conces-
sa est.
Aeque memorabile est quod iti-
dem acutissimi Soemmerringii sagaci-
tas detexit, arenulas glandulae pi-
nealis
toties quidem iam ab aliis ob-
servatas, a 14to inde aetatis anno
adeo constanter et perpetuo in hu-
manis cerebris reperiundas esse ut iti-
dem ad homini peculiaria referri me-
reantur
cl. Soemmerring de lapillis vel prope vel
intra glandulam pinealem sitis.
Mogunt.
1785.
iconem dedit diss. de decussatione ner-
vorum opticorum
ib. 1786.
. Semel tantum similes
arenulas in cervi damae pineali glan-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[44]
dula reperit. Et si quando in adulti
hominis encephalo vere defuerunt, ad
rarissimas certe anomalias referen-
dum est, cuius defectus exemplum
debeo egregio physiologo Patavino
L. M. A. Caldani, utpote qui litteris
me docuit inter quaterna quae anno
1786 simul eo scopo indagaverit ce-
rebra humana, unum fuisse et qui-
dem senescentis viri, in quo nullum
infuerit arenulae pinealis vestigium.
In thorace situs cordis homini
proprius nominandus venit quod qui-
dem viscus non ut in quadrupedibus
sterno incumbit, sed ut statura erec-
ta secum fert, diaphragmati. Basis
quoque eius non ut in istis capiti ob-
versa sed thoracis vertebris, ut apex
sinistrae mammillae, hincque istis cor
dextrum et sinistrum quod huic con-
tra anterius potius est et posterius.
Paucissimis etiam praeter hominem
aliis mammalibus pericardium dia-
phragmati coalitum.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[45]
Tubus alimentarius perfecte talis
qualem animal omnivo-
rum
habere oportebat.
Carnivoris scil. quodammodo si-
milem dixeris ventriculi structura et
intestini caeci brevitate:
herbivoris contra intestini tenuis
longitudine et insigni a crasso diffe-
rentia; colo bulboso; defectu glan-
dularum odoriferarum smegma pone
anum secernentium etc.
Muliebria denique praeter ea
quae supra iam enarravimus, singu-
lari uteri parenchymate; conceptus
autem tum placentae textura tum fu-
niculi umbilicalis longitudine et ve-
na umbilicali unica insignis est.
Tenello vero embryoni humano
quantum scio propria est aenigmati-
ca hactenus vesicula umbilicalis
quam omnibus humanis foetubus ad
quartum circiter usque post concep-
tionem mensem, communem et se-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[46]
cundum naturam convenientem esse,
alias monui
Commentationum societatis Regiae scien-
tiar. Gottingensis
T. IX. pag. 116.
ubi et de aliqua eius
analogia cum sacco vitellari pulli in-
cubati, disserui.

§. 17.
III. Homini propria, respectu func-
tionum oeconomiae animalis.

Maxime hic nominanda venit
peculiaris plane humanae telae mu-
cosae
(quam vulgo cellulosam vo-
cant) teneritudo et obsequiosa mol-
lities.
Uti enim notum est quam
quid notissimum insignem intercede-
re varia animantium genera eorum-
que species differentiam quoad mu-
cosae huius telae tenorem; tenacio-
rem v. c. esse anguillae, teneriorem
contra farioni: ita et iam pridem a
Zinnio quondam nostro, anatomico
oculatissimo observatum est homini
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[47]
prae reliquis mammalibus, ceteris pa-
ribus, cellulosam esse subtilissimam
et tenerrimam.
Ego vero aut graviter fallor aut
eandem istius parenchymatis molli-
tudinem ad principes praerogativas
referendam esse censeo, quibus ho-
mo prae ceteris animantibus eminet.
Cum enim ea tela ab una parte per
universum corpus a corio ad intima
usque eius meditullia perfusa sit et
omnibus ac singulis totius machinae
partibus tanquam commune vincu-
lum intertexta; ab altera autem se-
dem constituat maxime universalis
omnium virium vitalium, contracti-
litatis
nempe, a qua tonus Stahlio
dictus proxime abesse videtur; mihi
sane persuasum est, eidem telae mu-
cosae in homine obsequiosae teneri-
tudini maxime deberi quod ipse fa-
cilius quam ullum aliud mammale
cuivis climati adsuesci, sub quavis
caeli plaga degere possit.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[48]
Uti ergo natura hominem respec-
tu victus ut supra vidimus, omni-
vorum
fecit; ita respectu habita-
tionis eum omnis solidet cli-
matis
(παντοδαπον) esse voluit;
ideoque corpus eius ex maxime ob-
sequioso contextu mucoso fabricata
est, ut eo facilius ad multifarios di-
versorum climatum impulsus se ap-
tare et accommodare possit.
Eidem autem adsuescendi aptitu-
dini egregie respondet alia hominis
proprietas physiologica, tardum
nempe incrementum, longa infan-
tia, sera pubertas.
Nulli alii mam-
malium tam sero calvaria coalescit
et dentes erumpunt, nullum praeter
hominem tam sero pedibus inniti
discit, et in staturam plenam adoles-
cit, aut ad sexuales functiones exer-
cendas maturescit.
Nullum vero ab altera quoque
parte mammale quod respectu mo-
dicae corporeae molis tam seroti-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[49]
num vitae terminum
Terminum vitae humanae naturalem (qui
nempe pro frequentiore et quasi regulari
provectioris senii meta haberi possit) de-
finire vix quidem licet. Memorabile ta-
men, quod plurium tabularum curata
comparatione didici, satis multos pro por-
tione senes Europaeos annum aetatis 84
attingere, paucos contra eum vivendo su-
perare. Ratione ergo habita humanae long-
aevitatis,
comparando eam cum alio-
rum mammalium vitae terminis, facile pa-
tet quanta vel eo quoque nomine homini
concessa sit praerogativa, aut saltem lon-
gae infantiae cum fenore compensatio.
habeat a
natura praefixum.
Staturae mentio quam inieci, in
mentem revocat singularem proprie-
tatem itidem praeter hominem in
nullo alio animanti quod sciam ob-
servatam, et a situ eius erecto pen-
dentem, quod scil. matutina corpo-
ris
eius mensura transversum digi-
tum et quod excurrit, vespertinam
excedat
primum id observante a. 1724. clerico
Anglo, Wasse. v. Philosophical Transac-
tions
T. XXXIII.
.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[50]
Sexuales vero quorum memini-
mus functiones de quibusdam ad eas
pertinentibus sigillatim enarrandis
monent.
Homini ergo in universum nul-
lum ut bestiis statutum est peculiare
anni tempus quo coitum appetat
Nisi Augustino Nipho fidere malis, qui
singulari de amore libro (quera Joannae
Arragonensi ob eximiam pulcritudinem
famosissimae dicavit), de caussis disputat,
qui fiat ut aestate puellae sint libidino-
siores et amantiores: viri autem contra
hyeme.”
.
Viris in specie concessa praero-
gativa pollutionum nocturnarum
quas quidem eatenus ad naturales
hominis sani excretiones refero, ut
iisdem si pro temperamenti et con-
stitutionis ratione congruum ipsi
fuerit a molesto et alias stimulante
superfluo semine liberetur.
Feminis contra non minus pro-
prius sed magis universus et omnibus
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[51]
communis videtur fluxus menstruus,
ita ut recte Plinium mulierem solum
animal menstruale vocasse putem.
Novi quidem aliis quoque animanti-
bus femineis et quidem maxime ex
quadrumanorum ordine, passim ab
auctoribus tributum esse eiusmodi
fluxum, simiam v. c. dianam ex cau-
dae apice menstruare dictum esse etc.
At enim vero quoties a viginti inde
annis aut in vivariis aut a circumfo-
raneis monstratas femineas simias,
papiones etc. mihi videre licuit, de
ea re quaesivi, et passim quidem
unam alteramve earum quandoque
uterinae haemorrhagiae obnoxiam
esse didici, quam vero in nulla pe-
riodum servare, asserebant cordatio-
res custodes qui ipsi eam pro mor-
bosa contra naturae ordinem affec-
tione habebant, quorumque plures
candide fatebantur, vulgo eandem
pro fluxu menstruo declarari ut ple-
bis admiratio eo maior moveatur.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[52]
Fabulosas contra credulae anti-
quitatis relationes de universis genti-
bus quarum feminae menstruo fluxu
destitutae sint, alio loco paucis tan-
gemus.

§. 18.
IV. Quae homini respectu animae
facultatum propria sunt.

Omnes uno ore huc referunt tam-
quam summam et maximam hominis
praerogativam, rationis usum. Cu-
ratius vero inquirenti quid ipsae hae
voces sibi velint, mirationem subire
necesse est, quam longe diversissi-
mas de rationis notione reddant ra-
tiones philosophi maxime rationales.
Aliis enim est peculiaris plane et ho-
mini unice propria animi facultas,
aliis eximius saltem et valdopere ex-
cellens gradus facultatis, cuius in bru-
torum anima non nisi tenuia vestigia
extent. Aliis complexus omnium ac
singularum humanae mentis altiorum
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[53]
facultatum. Aliis singularis directio
facultatum mentis humanae et s. p.
Non nostrum inter hos tantas
              componere lites.
Brevius autem et tutius expediri
quaestionem confido, si, a posterio-
ri
ut dicunt, istam hominis praeroga-
tivam in eo ponimus quod ipsum re-
liquorum animantium imperantem et
dominum facit
„Quisquis es iniquus aestimator sortis
humanae, eogita quanta nobis tribuerit
parens noster, quanto valentiora anima-
lia sub jugum miserimus, quanto velo-
ciora assequamur, quam nihil sit morta-
le non sub ictu nostro positum.”
Seneca.
. Esse ipsi hoc
imperium in propatulo est. Aeque
vero manifestum, caussam eius impe-
rii non in corporeo hominis robore
positam esse. Unice ergo ad ani-
mae dotes earumque praestantiam
referenda est. Hasque dotes, quibus
ergo homo reliqua animantia longis-
sime superat, cuiuscunque ceterum
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[54]
indolis et naturae fuerint, rationem
appelleraus.
Natura hominem ut vidimus ita
fabricata est ut omnivorus sit et uni-
versi terrarum orbis habitator. Illi-
mitata autem haecce in victu et in
sede libertas pro infinita fere varie-
tate climatis, soli, aliarumque cir-
cumstantiarum, aeque multifarias af-
fert indigentias quibus non uno mo-
do obviam ire et mederi potest. Ra-
tionis ergo et inveniendi ingenio mu-
nivit eum creator quibus se istis con-
ditionibus accommodare possit.
Hinc et jam vetustissimis tempo-
ribus a sapientissimis gentibus hic
summus hominis principatus inven-
tionis
scil. genius divino cultu cele-
bratus est. Thoth nempe ab Aegyp-
tiis, Hermes a Graecis.
Ita enim, ut paucis multa com-
plectar, instrumenta sibi conficit ho-
mo, adeoque acute eum definivit
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[55]
Franklinus tanquam animal instru-
mentificum (a tool-making ani-
mal
); ita arma et tela sibi ipsi pa-
ravit; ita ignem excitandi modos si-
bi excogitavit; ita et, ut alter alteri-
us adminiculo et auxilio uti posset,
loquelam sibi invenit, itidem inter
ea quae homini propria sunt
Infinitae sunt veterum et nuperorum
scholasticorum de loquela brutorum ar-
gutiae. Speciminis loco Albertum cogno-
mine magnum citasse sufficiat, qui uni
praeter hominem simiae authropomor-
phae, pygmaeo inquam, loquelam conce-
dit, attamen non sine memorabili restric-
tione. “Pygmaeus, inquit, loquitur qui-
dem cum tamen sit irrationabile animal,

verum non disputat,
nec loquitur de universalibus rerum, sed
potius suae voces diriguntur ad res par-
ticulares de quibus loquitur.”
, re-
ferendam, cum non ut vox animali-
um ipsi connata, sed, quod vel lin-
guarum arbitraria varietas docet ab
eo ficta et in usum versa sit
Loquelam ab homine sibi inventam esse
(de quo nostris adhuc temporibus dubita-
bat meritissimus ceteroquin Sufsmilch),
jam perspexit Hobbesius: The most
noble and profitable invention of all
other, was that of Speech, whereby men
declare their Thoughts one to another for
mutual utility and conversation; with-
out which there had been amongst men,
neither common-wealth, nor Society, no
more than amongst Lyons, Bears, and
Wolves.”
v. Ej. Leviathan pag. 12. ed.
1651.
.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[56]

§. 19.
Obiter de risu et fletu.

Praeter istam quam modo dixi-
mus animi explanationem, loquelam
inquam, aliae binae nominandae ve-
niunt de quibus minus adhuc extra
dubitationem positum est, num uni-
ce ut loquela homini conveniant, ut-
pote quod non ab eo inventae sed
ipsi connatae quasi sint, neque tam
ad rationis usum quam ad animi pa-
themata pertineant; risus nempe,
hilaritatis comes, et fletus
– – haec nostri pars optima
                 sensus.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[57]
Lacrumas quidem secernere mul-
ta praeter hominem animalia, tritis-
simum est. Quaeritur autem num
et ex moerore plorent. Asserunt
quidem de nonnullis idonei testes;
ut de phoca ursina Steller
nov. comment. acad. scient. Petropolit.
T. II. pag. 353.
, de ca-
melis cl. Pallas
v. Ej. Nachrichten über die Mongolischen
Völkerschaften.
T. I. p. 177.
. Ridendo vero
hilaritatem manifestare bruta animan-
tia magis dubium videtur; etsi pas-
sim ab auctoribus exempla notata
sint. Le Cat v. c. simiam satyrum
angolensem et plorantem et riden-
tem vidisse asserit
v. Ej. Traité de l’Existence du fluide des
nerfs
pag. 35.
.

§. 20.
V. Morbi maxime memorabiles ho-
mini proprii.

Quamquam haec pathologica pri-
mo intuitu minus ad historiam ho-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[58]
minis naturalem spectare videantur,
tribus tamen verbis principalium in-
de mutuari liceat morborum recen-
sum, qui itidem homini proprii sunt,
cum utique etiam haec contra natu-
ram phaenomena ipsi peculiaria in
naturali corporis sui dispositione et
habitu et animali oeconomia nitan-
tur: eodemque adeo jure et hic no-
tari mereantur, quo et animalium
quorundam morbi ipsis proprii in
historia eorum naturali recenseri so-
leant, ut lues bovilla, aut coryza ma-
ligna equorum, aut rabies spontanea
canino generi frequentior etc.
Per se interim intelligitur non ni-
si de maxime memorabilibus morbis
hic loci nobis sermonem esse posse,
neque haec pauca e pluribus selecta
extra omnem dubitationis aleam ad-
huc posita esse, cum nosologia bru-
torum si a paucis animantibus nobis
domesticis discesseris, ob graves et
partim insuperabiles difficultates fe-
re inculta adhuc iaceat.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[59]
Magna tamen cum probabilitate
inter morbos humano unice generi
proprios nominandi veniunt:
Febres exanthemati-
cae
tantum non omnes; aut sane
ex his praesertim
Variolae,
Simiae ante aliquot annos Amstelodami
ex contagio varioloso locale quidem ul-
cus neutiquam vero febrem variolosam
contractum fuisse, litteris tunc temporis
me docuit medicus egregius cl. Jansen.
Morbilli,
Scarlatina,
Miliares,
Petechiae,
Pestis.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[60]
Ex haemorrhagiis
Epistaxis (?)
Haemorrhoides,
Menorrhagia.
Ex nervorum affectio-
nibus
Hypochondriasis,
Hysteria,
Morbi mentis proprie sic dic-
ti,
ut melancholia,
Nostalgia
etc. forte
et Satyriasis et Nym-
phomania.
Cretinismus.
Ex cachexiis
Rhachitis (?)
Scrofula (?)
Venerea lues,
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[61]
Pelagra,
Lepra cum Elephantiasi.
Ex localibus morbis
Amenorrhoea,
Cancer (?)
Clavus,
Hernia congenita (?)
Prolapsus variae species, ut
ille vesicae urinariae
inversae
cuius cura-
tiorem notionem de-
bemus acumini egre-
gii Bonn
Caussam, cur memorabile hoc confor-
mationis vitium in humanis partubus to-
ties, in aliorum vero mammalium foeti-
bus, quantum mihi constat, nunquam ob-
servatum fuerit, in angustiore pro por-
tione homini pubis synchondrosi, singula-
ri fissura (quam itidem cl. Bonn accura-
tissime indagavit) quasi bipartita, quae-
rendam esse censeo. – cf. cl. Roose diss.
de nativo vesicae urinariae inversae pro-
lapsu.
Gotting. 1793. 4. c. tab. aen.
.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[62]
Herpes (?)
Tinea capitis.
Anceps haereo anne et huc refe-
ram vermes intestinales
hominis, et binas ex pediculorum
genere species, praeter ipsum quan-
tum novi in nullo alio mammali ob-
servatas.
Taceo eos morbos qui etsi homi-
ni non proprii, tamen longe quam
aliis animantibus frequentiores sunt,
ut dentitio gravis, mola, abortus,
partus difficilis
etc.

§. 21.
VI. Brevis recensus eorum quibus
vulgo, ast falso, hominem a bru-
tis differre putarunt.

In plura huc pertinentia jam su-
pra ut occasio ferebat, animadver-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[63]
sum est. Reliqua quae succurrunt
succincte enarrantor.
Pertinet ergo huc v. c. oculorum
vicinitas,
utpote qui in simiis longe
magis quam in homine invicem ap-
proximati sunt.
Cilia in utraque palpebra, quae
praeter hominem multis aliis animan-
tibus quadrumanibus praesertim, ve-
rum et elephanti concessa sunt.
Naso prominente hominem prae-
cellit simia rostrata
v. Buffon, hist. des quadrupèdes, Sup-
plément
T. VII. tab. II. 12.
.
Auriculae non omnibus homi-
nibus immobiles sunt, neque omni-
bus reliquis mammalibus mobiles.
Excipiendae enim v. c. myrmeco-
phagae.
Organon tactus plurimis qua-
drumanibus cum homine commune.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[64]
ita et uvula.
Verum pudet fere ea enarrare,
quae nimis inepta sunt, ut ructus in-
ter hominis praerogativas relatos
v. Aemylianus de ruminantibus. pag. 50.
„cum rectè solus incedat homo, solus etiam
inter tot animalia ructat: nam cum le-
ves sint flatus
, sublimiorem exposcunt
regionem, naturalique impetu quodam ad
sublime attolluntur.”
,
et quod homo non ut bruta sa-
ginari
possit
Lorry in histoire de la Société de mede-
cine
a. 1779.
, et quae sunt huius
farinae alia.

Sectio II.
de
CAUSSIS MODISQUE
quibus
ANIMALIUM SPECIES DEGENE-
RANT, IN UNIVERSUM.

Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[65]

§. 22.
Instituti ratio.

Hactenus ea indagavimus quibus
homo a ceteris animalibus dif-
fert. Jam ergo scopo totius disser-
tationis primario propius accedimus,
tum inquisituri qualis et quanta di-
versitas nativa ipsas hominum gentes
et nationes multifarias intercedat;
tum ponderaturi an haec diversitas
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[66]
degenerando ortum suum traxisse
potuerit, anve tanta sit ut plures po-
tius generis humani species primige-
nias statuere oporteat. Antequam
vero hoc fiat, binae adhuc conside-
randae sunt quaestiones
I) quid sitspeciesin zoolo-
gia
?
II) quomodo in universum spe-
cies primitiva in
varieta-
tes
degeneret?
atqui de utrisque seorsim.

§. 23.
I) quid estspecies?

Ad unam eandemque speciem
pertinere dicimus animantia quodsi
forma et habitu ita conveniunt ut ea
in quibus differunt, degenerando so-
lum ortum duxisse potuerint.
Diversas contra species vocamus
quarum differentia tam essentialis
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[67]
est ut ex notis fontibus degeneratio-
nis (sit venia verbo) explicari ne-
queat.
Hactenus bene, in abstracto
quod vocant.
Jam vero characteres exhibere
quibus in ipsa rerum natura meras
varietates et genuinas species ab in-
vicem distinguere possimus, hoc
opus, hic labor.
Raius quidem, vir immortalis,
praeterito jam seculo, adeoque diu
ante Buffonium ea animantia ad ean-
dem speciem referenda esse cen-
suit, quae invicem coëant et foecun-
dam prolem gignant.
Cum vero in domesticis animan-
tibus quae homo sibi subegit ob co-
actum quod agunt vitae genus, an-
ceps videatur et dubius iste charac-
ter, ineunte jam quod agimus seculo,
acutissimus Frisch eum unice ad fera
animantia restrinxit, eaque eiusdem
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[68]
esse speciei declaravit, quae secun-
dum naturam suam
wenn sich Thierevon Natur
mit einander gatten, so ist solches ein
unfehlbares Kennzeichen, dass sie von
einerley
Specie sind.
Eumdem speciei characterem nuper re-
cepit cl. Berthout van Berchem fil. si les
animaux se mêlent dans l’état de na-
ture
&c.”
Verum nec Frischii nec ipsi-
us Raii mentionem facit, imo vero as-
serit: Mr. de Buffon, qui le premier a
abandoneé les distinctions peu sûres des
nomenclateurs, est aussi
le premier qui
a fait sentir que la copulation étoit le
meilieur guide pour reconnoître les espè-
ces.
v. Mem de la Société des sciences
physiques de Lausanne
T. II. pag. 49.
invicem coe-
ant.
Sed et hac limitatione parum no-
bis profecisse, fateri oportet.
Primo enim quam nulla fere spes
est tot animalia fera, inprimis exoti-
ca, circa quae maxime nostra intere-
rat nosse anne pro meris varietatibus
anve pro diversis speciebus habenda
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[69]
sint, unquam ad istam copulae truti-
nam revocandi? praesertim si longe
diversa ipsis patria fuerit: satyrum v.
c. Angolensem (Schimpansé) cum
isto insulae Borneo (Orang-utang).
Tum vero in universum longe
minor neque tanti momenti dubitatio
et obscuritas hocce de quo agimus
respectu, est circa animantia fera,
quam circa ipsissima ea quae hac ra-
tione excluduntur, domestica.
Hic enim maxime haeret aqua.
Hincque miri auctorum dissensus,
circa canem v. c. familiarem cuius
gentes ab aliis ad plures species pri-
mitivas referri videas; ab aliis pro
meris varietatibus ab eo stemmate
quod domestici nomen fert (chien
de berger
) degeneratis haberi; ite-
rum ab aliis omnes has varietates a
cane aureo (Schakal) derivari; ab
aliis denique contendiet hunc ipsum
junctim cum omnibus canis domesti-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[70]
ci varietatibus a lupo ortum duxisse
et s. p.
Uti vero hoc a copula petitum
principium non sufficit ad speciei no-
tionem eiusque a varietate differen-
tiam, definiendam, ita nec alia quae
hoc scopo adhibita sunt, v. c. con-
stantia characteris cuiusdam; nam
color niveus et pupillae rubrae in cu-
niculorum varietate alba adeo con-
stantissimae sunt ut unquam specifi-
cus character esse possit etc.
Adeo ut fere desperem posse ali-
unde quam ex analogia et verisimi-
litudine notionem speciei in zoolo-
giae studio depromi.
Video v. c. molares dentes ele-
phantis Africani ab iis Asiatici confor-
matione sua mirum quantum differ-
re. Nescio quidem an unquam ista-
rum dissitarum orbis partium ele-
phantes invicem coituri sint; neque
magis scio quam constans sit haec
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[71]
dentium in utroque conformatio;
cum vero hactenus in iis quae mihi
videre contigit speciminibus eandem
differentiam observaverim, cumque
nullum mihi hucusque innotuerit ex-
emplum dentium molarium degene-
rando
solum ita immutatorum, ex
analogia coniicio elephantes istos
non pro meris varietatibus sed pro
vere diversis speciebus esse habendos.
Mustela contra furo non pro pe-
culiari specie sed pro mera varietate
putorii mihi habenda videtur, non
tam quod utramque invicem coire
sciam, quam quod illa pupillas rubras
habeat, mihique ex analogia omnia
ea mammalia quae pigmento fusco
oculi interni destituuntur, pro meris
varietatibus a speciebus suis primiti-
vis degeneratis habenda sint.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[72]

§. 24.
Applicatio dictorum ad quaestio-
nem de humani generis aut va-
rietatibus, aut speciebus con-
stituendis.

Facile patet quorsum huc usque
dicta tendant. Non altera ergo et
nobis praeter analogiam patet via
qua ad problematis supra (§. 22)
propositi solutionem pertingere li-
cebit.
Hac vero via incedentes semper
ante oculos habere oportet aureas
binas regulas philosophandi magni
Newtonis.
Alteram nempe: «Effectu-
um naturalium eiusdem ge-
neris easdem assignandas es-
se caussas.
»
Gentium ergo in genere humano
diversitati corporeae easdem ut as-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[73]
signemus caussas necesse est quas si-
mili diversitati corporeae aliorum
animantium domesticorum late per
orbem dispersorum assignamus.
Alteram vero: «Caussas re-
rum naturalium non plures
admitti debere, quam quae
earum phaenomenis expli-
candis sufficiant.
»
Quodsi ergo apparebit degenera-
tionis
caussas phaenomenis circa di-
versitatem corpoream in genere hu-
mano explicandis sufficere, nulla
alia a pluribus hominum speciebus pe-
tita admitti debet.

§. 25.
II) Quomodo species primitivain
varietates degenerat
?

Jam ergo de modis degenerandi
acturi optime perspicuitati tractatio-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[74]
nis cavere speramus si eam sub bina
iterum capita redigimus:
quorum primum A) phaenome-
na principalia degenerationis bru-
torum animalium
nude e-
narrabit;
alterum B) in caussas huius
degenerationis brutorum animalium
inquiret;
quibus perspectis facilius erit se-
quenti Sectione phaenomena varie-
tatis in genere humano
tam cum istis phaenomenis degenera-
tionis brutorum animalium, quam
cum caussis hisce, comparare.

§. 26.
A) Phaenomena principalia dege-
nerationis
brutorum ani-
malium
.

Pauca eaque unice ex calidi san-
guinis animantibus, et quidem, quan-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[75]
tum fieri potest, praesertim mam-
malibus utpote homini omnium
maxime quoad oeconomiam cor-
poream similibus, deprompta ex-
empla sufficiant ad demonstrandum,
nullam plane esse in genere humano
varietatem nativam, quam non et in-
ter alia animantia domestica itidem
tanquam meram varietatem degene-
rando ortam observare liceat.
Verum et haec sigillatim in capi-
ta distribuere praestat.

§. 27.
1) Color.

Ita v. c. respectu coloris sues in
Normannia, ad unam omnes albae;
in Sabaudia nigrae; in Bavaria spa-
diceae etc.
cf. coniunctissimi Voigt Magazin T. VI.
P. 1. pag. 10.
.
Pecus bubulum in Hungaria ple-
rumque ex griseo albidum; in Fran-
conia rufum etc.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[76]
in Corsica ins. canes et equi ele-
ganter maculati.
in Normannia gallopavones nigri;
nostrates contra plerumque albi.
in Guineae oris uti homines indi-
genae ita et aves gallinacei praeser-
tim generis
v. Dan. Beeckman’s voyage to and from
Borneo
Lond. 1718. 8. pag. 14.
et canes nigri; et
quod inprimis memorabile cani gui-
neensi (quem Linnaeus nescio quo
jure aegyptium vocat) aeque acisti-
us climatis hominibus et holosericea
glabrae cutis mollities et maior et fe-
re specifica perspiratio cutanea
cf. Pechlin de habitu et colore Aethiopum
Kilon. 1677. 8. pag. 56.
.

§. 28.
2) Pilorum textura.

Respectu texturae pilorum quan-
ta quaeso varietas vel in sola ovium
diversorum climatum lana, inde a
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[77]
tenerrima Tibetana usque ad cras-
sam et fere rigidam Aethiopicam.
aut in setis suillis, quae v. c. adeo
molles suibus Normanniae ut nec
scopulis parandis idoneae sint.
Et quanta hoc respectu differen-
tia inter aprum et suem domesticam,
praesertim quoad brevem lanuginem
setis interspersam.
Et quam mirandus contra singu-
laris cuiusdam orbis plagae in pilos
non unius generis mammalium do-
mesticorum effectus, ut Galatiae cli-
matis in Ancyranas barbigeras pecu-
des, cuniculos, et feles, bombyci-
na mollitie et memorabili longitu-
dine tum et plerumque niveo can-
dore pilorum aeque conspicuas.

§. 29.
3) Statura.

Respectu staturae differentia Pa-
tagonem inter et Lapponem longe
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[78]
minor quam quae passim in aliis ani-
mantibus domesticis diversarum or-
bis plagarum observatur. Ita v. c.
sues in Cubam insulam ex Europa
translatae in duplo maiorem statu-
ram excreverunt
v. Voigtii Magazin l. c.
.
Ita boves in Paraguayam transpo-
sitae
cf. F. Saver. Clavigero storia antica del
Messico
T. IV. pag. 142.
etc.

§. 30.
4) Figura et proportio partium.

Quoad proportionem partium
quam insignis varietas equos inter
Arabes aut Syriacos et Germaniae
borealis; boves inter altipedes capi-
tis bonae spei et brevipedes Angliae.
Suibus Normanniae crura poste-
riora longe altiora anterioribus etc.
Cornua bobus quarundam pro-
vinciarum Angliae, Islandiae cet. pla-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[79]
ne nulla sunt
cf. etiam Hippocrates de aëribus aquis
et locis
S. 44.
; Siculis contra vae-
grandia; ut ingentia cornua Habes-
siniae boum, quale gener. Baron.
Banks mihi monstravit, sicco praeter-
eam pede, quod, si Bruceo fides,
ad morbosam potius caussam refe-
renda videantur.
Verum ovis polycerata jure hic
nominanda venit.
et quoad ungularum varietatem,
integrae stirpes suum tam solidungu-
larum quam trisulcarum
Voigtii Magazin l. c.
.
Respectu aliarum partium oves
laticaudae; fringillae canariae cri-
statae (nostratibus vulgo Kapp-Vö-
gel
) et quae sunt id genus alia.

§. 31.
5) Craniorum praesertim formae.

Craniorum formae in generis
humani varietatibus passim ab invi-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[80]
cem differre observantur; verum
omnis haec differentia ne hilum ma-
jor imo vix aequiparanda ei quam in-
ter aliorum animantium domestico-
rum diversas gentes observare licet.
Aethiopis v. c. cranium non magis
ab Europaeo abhorret quam suis do-
mesticae ab apri capite osseo; aut
equi Neapolitani caput quod a simi-
litudine arietinum vocant ab eo equi
Hungarici quod singulari brevitate
et maxillae inferioris amplitudine
conspicuum esse periti norunt.
In uro, stirpis bovinae domesti-
cae auctore, ex observatione Cam-
peri insignes spectantur foveae la-
crymales; quae in nostratibus con-
tra bobus degenerando plane obso-
letae sunt.
Taceo prodigiosam plane cranii
degenerationem in varietate gallina-
rum quas Patavinas vocant
v. cl. Pallas spicileg. zoologic. fasc. IV.
pag. 22. et cl. Sandifort museum anato-
mic. acad. Lugd. Batav.
T. I. pag. 306.
.
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[81]

§. 32.
B) Caussaedegenerationis.

Vita animalis duas facultates, a
viribus vitalibus pendentes tanquam
conditiones primas et principes om-
nium ac singularum ejus functionum
supponit:
alteram scilicet, stimulorum in
corpus agentium, vim ita suscipien-
di, ut partes inde afficiantur;
alteram vero, ex hac affectione
ita reagendi ut motus corporis vivi
dehinc excitentur et perficiantur.
Nullus ergo motus in machina
animali absque stimulo praegresso et
absque actuoso exin reagente.
Hi cardines in quibus omnis phy-
siologia oeconomiae animalis ver-
satur.
Et hi quoque fontes ex quibus,
uti ipsum generationis negotium, ita
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[82]
et caussae degenerationis dimanant;
quod vero quo clarius pateat etiam
parum physiologice doctis, pauca ex
ista disciplina praemitti debent.

§. 33.
Nisus formativus.

Alias jam ex professo et singulari
de hocce argumento libello monstra-
re studui, vulgare istud evolutionis
quod vocant systema, (quo quidem
nullum animal nullamve plantam ge-
nerari, sed omnia corporum organi-
corum individua prima statim crea-
tione involutorum germinum specie
praeformata jam successive evolvi
tantum docent), nec ipsis phaeno-
menis naturae nec sobriae philoso-
phandi rationi respondere: contra
vero aptissime jungendo bina princi-
pia explicationis naturae corporum
organicorum, physico-mechanicum
scilicet cum teleologico, tum genera-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[83]
tionis phaenomena, tum sanum ra-
tiocinium eo ducere ut potius pona-
mus:
Genitale liquidum non nisi
informem materiem esse orga-
nicorum corporum, a materie
inorganici regni innata sed
ex phaenomenis manifesta vi
differentem, qua certis sub cir-
cumstantiis maturitatis, mix-
tionis, loci, etc. statutam ip-
sis et destinatam formara ge-
nerationis negotio primo in-
duat, nutritionis posthac func-
tione perpetuo conservet, et
si ea forte mutilata fuerit,
quantum fieri potest ope re-
productionis iterum restituat.
Hancce vim, ne cum aliis vis vita-
lis generibus aut cum vagis et inde-
terminatis veterum vocibus, vis plas-
ticae etc. confundatur, nisus for-
mativi
nomine distinguere lice-
at: quo tamen nomine non tam caus-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[84]
sam quam effectum quendam perpe-
tuum sibique semper similem, a po-
steriori ut dicunt ex ipsa phaenome-
norum constantia et universitate ab-
stractum insignire volui: eadem fere
ratione qua attractionis aut gravita-
tis nomine ad denotandas quasdam
vires utimur, quarum tamen caussae
etiam cimmeris quod aiunt tenebris
sepultae latent.
Uti ergo aliae vires vitales, quan-
do statutis suis sibique convenienti-
bus stimulis excitantur, actuosae fiunt
et ad reagendum promptae; ita et
nisus formativus stimulis ipsi respon-
dentibus excitatur, caloris v. c. fotu
in ovo incubato etc.
Cum vero aliae vires vitales, ut
contractilitas, irritabilitas etc. non
nisi motu se exserant, ea contra, de
qua hic agimus incremento et deter-
minatam formam materiei impertien-
do sese manifestat; qua quidem fit,
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[85]
ut quaevis planta, quodvis animal,
sui speciem (sitve hoc immediate, sit-
ve gradatim successivo aliorum sti-
mulorum adventu et vicissitudine,
per metamorphosin) in foetus suos
propaget.
Triplex autem maxime modus est
quo nisus formativus a statuta sibi di-
rectione et norma deflectere potest.
Monstrosa scilicet fabrica; tum hy-
brida generatione ex diversarum spe-
cierum genitalis liquidi miscela; de-
nique degeneratione in varietates,
proprie sic dictas.
Monstrosa fabrica, qua, sitve ni-
sus formativi turbatione et quasi er-
rore, sitve etiam casu fortuito et ad-
ventitio, ut pressione externa etc.
vitiosa plane et deformis structura
contra naturam corporibus organicis
inducitur, in praesenti nihil ad nos
attinet.
Neque magis hybrida ex com-
mixtione geniturae diversarum spe-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[86]
cierum nata huius loci sunt, cum ex
sapientissima naturae lege, (qua
nempe formarum specificarum infini-
tae confusioni praecavetur), eiusmo-
di hybrida, in animali praesertim re-
gno, vix unquam nisi hominis coa-
ctu oriantar; tumque tantum non
semper sterilia sint, ita ut novam
sui ex anomala venere ortam formam
heteroclitam ultro propagare neque-
ant. Interim tamen et hanc circa
quam versamur disquisitionem, illu-
strare potest historia hybridorum ex
diversis speciebus natorum; partim
ob analogiam cum iis hybridis quae
ex diversis varietatibus oriuntur, de
quibus infra sermo erit; partim quod
vel instar omnium argumento sint ad
refutandam istam de germinum prae-
formatorum evolutione theoriam, et
ad manifeste contra declarandam ni-
sus formativi vim et efficaciam, quae
neminem fugiet rite considerantem
notissima illa et maxime memorabi-
lia experimenta, quibus, in rarioribus
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[87]
hybridorum prolificorum exemplis,
per plures generationes saepius ite-
rata eorum foecundatione ope virilis
ejusdem speciei seminis, adeo sen-
sim a primaeva materna forma defle-
xit nova ea pronepotum hybridorum
facies, ut potius magis magisque in
paternam alterius speciei formam
abiret, et sic denique ista in hanc
(– arbitraria quasi metamorphosi –)
tota quanta transmutata videretur
Kölreuter dritte Fortsetzung der Nach-
richt von einigen das Geschlecht der Pflan-
zen betreffenden Versuchen
&c. p. 51. §. 24.
cum epigraphe: Gänzlich vollbrachte
Verwandlung einer natürlichen Pflan-
zengattung in die andere.
.
Uti vero geniturae specifice di-
versae miscela etiamsi non omnem
nisus formativi excitationem praever-
tat et quasi suffocet, tamen singula-
rem et anomalam directionem ipsi
impertit, ita et perennis et aeviterna
per longas generationum series con-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[88]
tinuata peculiarium quorundam sti-
mulorum in corpora organica actio,
itidem multum valet ad nisum forma-
tivum sensim a sueto tramite deflec
tendum; qui quidem deflexus uber-
rimus degenerationis fons, et varie-
tatum proprie sic dictarum, mater
est.
Jam ergo agamus et principes is-
torum stimulorum sigillatim recen-
seamus.

§. 34.
Clima.

Infinitam fere esse climatis, ut in
omnia corpora organica, ita maxime
in calidi sanguinis animantia poten-
tiam, facile patebit cuivis perpenden-
ti primo, quam intimo quamque per-
petuo nexu haec animalia dum vi-
vunt aëris atmosphaerici in quo de-
gunt actioni obnoxia sint; porro
quam multifariis elementis ut vocant,
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[89]
tum constitutivis gasiformibus, tum
accessoriis luminis, caloris, electricae
materiei etc. aër iste (quem ipsum
quondam pro elemento simplici ha-
buerunt) mirum in modum composi-
tus sit; denique vero quam multimo-
dis pro portione istorum elemento-
rum variet, quamque diversa pro hu-
jus varietatis ratione actio atmosphae-
rae in ea quae diximus animantia esse
debeat: maxime ubi tot aliorum ra-
tio habita fuerit, quorum accessu
climata tantopere variant, ut situs re-
gionum respectu zonarum globi, ele-
vationis soli, montium, maris vicini-
tatis aut lacuum et fluviorum, ven-
torum endemiorum, et quae sunt id
genus innumera alia.
Quem ergo animalia quae dixi-
mus inde a partu inspirando hauri-
unt aër, tantopere climatum varieta-
te modificatus, in pulmonibus eorum
tanquam in laboratorio vivo decom-
ponitur; pars istius haustus cum san-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[90]
guine arterioso per universum cor-
pus distribuitur, pro portione vero
hujus partis alia contra elementa
hinc liberantur et partim ad integu-
menta corporis peripherica deponun-
tur, partim venosi sanguinis fluento
ad viscera respiratoria revehuntur;
hinc sanguinis ipsius variae modi-
ficationes, harumque in secretiones
humorum, praesertim oleosorum,
adipis, bilis etc. memorabilis influ-
xus;
hinc denique horum omnium,
tanquam totidem stimulorum in so-
lidum vivum actio, indeque pendens
tum hujus solidi actuosi reactio, tum,
quod proxime ad nostram disputa-
tionem attinet, nisus formati-
vi
directio et determinatio.
Ingens hic et perpetua climatis
in oeconomiam animalem et corpo-
ris habitum et conformationem po-
testas etsi nullo non aevo ab attentis
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[91]
observatoribus agnita fuerit, maxi-
me tamen nostris temporibus tum in-
genti quod chemia cepit incremento,
tum subtiliore physiologiae studio
maxime illustrata est et confirmata.
Nihilominus tamen difficile sae-
pe et arduum in disquisitione varie-
tatum definire quid unice climati,
quid potius aliis degenerationis caus-
sis, quid denique istius cum his con-
cursui tribuendum.
Interim tamen liceat unum alte-
rumve degenerationis exemplum pro-
ferre quod apertius ex climatis influ-
xu derivandum videtur.
Color v. c. albidus multorum sub
septentrionibus animalium, quae in
temperatis zonis aliter colorata sunt.
Exempla praebent vulpes, lepores, ju-
menta, falconcs, corvi, monedulae,
merulae, fringilla caelebs etc.
Frigori tribuendum esse hunc
candorem analogia docet ejusmodi
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[92]
animalium quae eadem sub caeli pla-
ga hyberno tempore aestivum colo-
rem in albidum aut griseum mutant;
ut mustelae herminei et vulgares,
lepores, sciuri, rangiferi, tetrao la-
gopus, emberiza nivalis, alia
cf. post alios Linnaeum in flora Lappo-
nica
pag. 55. 352. ed. cl. Smith.
.
Ita et sericea mollitie conspicu-
um et utplurimum niveum vellus
animalium quae diximus Ancyrae
(§. 28) climati potius tribuo quam
victus generi, quod diversissimis ali-
mentis vescentibus, carnivoris v. c.
ut feli, aeque ac herbivoris ruminan-
tibus ut caprae, commune sit.
Similisque ratio esse videtur car-
bonaceae nigredinis quam sub qui-
busdam torridae zonae plagis, ut
in Guineae oris, diversi ordinis ani-
mantia, tam mammalia quam aves,
aethiopum colore inducere vidimus.
(§. 27)
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[93]
Et maxime memorabile, hancce
aethiopicam nigredinem aeque ac
istum Syriae animalium candorem,
etiamsi in remotas diversi longe cli-
matis regiones translata fuerint, con-
stanter tamen per longas generatio-
num series servari.
Neque minor climatis in statu-
ram
corporum organicorum vis et
potentia; cum frigus incremento eo-
rum obstet, quod contra calore ma-
nifeste augetur et promovetur. Ita
v. c. equi Scotici, aut frigidae North-
wales pusilli; in Scania equi et pe-
cora ut homines indigeni statura
procera et lacertosa, in Smalandia
sensim minora, in boreali Ostrogo-
thia demum pro portione minima.

§. 35.
Victus.

Verisimillimum quidem est, quod
maxime cl. G. Fordyce sagacitas evi-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[94]
cit, prima elementa ut vocantur om-
nis generis alimentorum sintve ex
animali regno desumta sive e vege-
tabili, eadem esse; hincque a mul-
tifariis calidi sanguinis animantibus
tam carnivoris quam herbivoris, ex
diversissimis nutrimentorum ordini-
bus, dummodo haec a digestionis
organis rite subacta fuerint, similem
chylum, similemque in universum
sanguinem parari. At enim vero ut-
ut haec a veritatis specie proxime
absunt, neutiquam tamen infician-
dum, adventitias diversorum alimen-
torum qualitates innumeras, in im-
mutandis animalium naturis et pro-
prietatibus magnum habere momen-
tum.
Paucis hoc probasse exemplis suf-
ficiat.
Specificam v. c. singularium quo-
rundam alimentorum in colorem ani-
malium esse potentiam, aviculae do-
cent canorae, praesertim ex alauda-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[95]
rum et fringillarum generibus, quas,
si cannabis semine unice pascuntur,
sensim nigrescere, constat.
Texturam pilorum mutato victus
genere mirum quantum mutari, ovis
africana exemplo est in Angliam
translata, cujus lana natura sua vilis
et camelini pili ad instar recta, post
annuum anglici graminis pastum no-
bilissimam nacta est teneritudinem
cf. Jam. Bates on the literal doctrine of
original Sin.
Lond. 1766. 8. pag. 224.
.
Quanta vero in statura et pro-
portione
immutanda victus sit po-
tentia, aperte liquet ex animalium
domesticorum comparatione. Equi
v. c. qui in terris uliginosis (quas
vernacula Maschländer vocant)
pingui utuntur alimento, ut Frisici
etc., maxime grandescunt, cum con-
tra in saxosis et lapidosis terris, qua-
les sunt Oelandicae, aut in aridis eri-
cetis, pumiles maneant. Ita boves
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[96]
in solo pingui mire quoque pingues
et ventriosae fiunt sed cruribus pro
portione brevioribus; sicciore vero
gramine pastae, quale v. c. capense
est, minus adipis secernunt, cruribus
vero validis et carnosis insignes sunt;
ut multifarias diversitates saporis car-
nium, aut ponderis etc. taceam, iti-
dem a victus varietate pendentes.

§. 36.
Vitae genus.

De vitae genere tanquam caussa
degenerandi locuturus, omnia ea
momenta illuc refero quae praeter
clima et victum ita oeconomiam na-
turalem animalium spectant, ut diu
et continuo in eandem agentia cor-
poris habitum aliquo demum modo
immutare valeant; quo quidem ma-
xime cultura et vis consuetudinis
faciunt, quorum vis et potestas iti-
dem omnium maxime in animanti-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[97]
bus nostris domesticis manifeste con-
spicua est.
Cogitemus v. c. ingentem diffe-
rentiam quae conformationem et
proportionem partium equi generosi
in schola ficti et sylvestris, quem fe-
rum vocant, intercedit. Hic cum
aliis dimicans mordet magis quam
calcitrat; ille contra frenatus et so-
leis ferreis armatus his potius hostem
petit et mordere dediscit quasi. Ple-
raque a homine subjugata mamma-
lium genera cauda pendula et auri-
culis demissis, mitem et servitio ab-
jectum animum demonstrant. In
multis ipsissimae functiones corpo-
reae, secretionis, generationis etc.
mirum quantum mutantur. Sui v. c.
domesticae ingens panniculi adiposi
moles succrescit qua aper caret, cu-
jus contra teneriores et quasi lanugi-
nosi pili, setis interjecti, in ista do-
mestica varietate sensim evanescunt.
Domestica haec animantia longe ma-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[98]
gis quam ferae eorum aborigines
monstrosis partubus obnoxia; et no-
vorum morborum cohortibus, quid
quod et plane novis vermium generi-
bus quorum in fera et primigenia eo-
rum varietate ne vestigium quidem
reperitur: cujus asserti, etsi paradoxi
minime tamen infitiandi, veritatem
hydatidis intercutis (vernacula vo-
cant Finnen, ital. Lazaroli) exem-
plo demonstrare licet
v. Malpighii opera posthuma pag. 84. ed.
Londinens. 1697. fol. – it. J. A. E.
Goeze Entdeckung: dass die Finnen im
Schweinefleisch keine Drüsenkrankheit, son-
dern wahre Blasenwürmer sind.
Hal.
1784. 8.
. Refero
huc etiam staturam pumilam ex prae-
matura et intempestiva venere, et
quae sunt id genus alia.

§. 37.
Generatio hybrida.

Hactenus enarrati triplicis generis
fontes degenerationis non nisi longa
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[99]
et diuturna, perque plurimas genera-
tionum series continuata, actione pri-
migenium animalium characterem et
habitum sensim paulatimque immu-
tare et varietates producere valent.
Aliter vero se res habet et proxi-
mae jam progeniei novus impertitur
character, quando diversae hujus-
modi varietates, e caussis istis tan-
dem ortae, invicem copula junguntur,
quae hybridae proli ortum praebet,
neutri parentum in totum simili, sed
utriusque formae participi, et medi-
am quasi inter utramque prae se fe-
renti.
Vulgo quidem hybrida vocantur
ex parentibus diversae plane speciei
oriunda, ut muli ab equa ex asino
prognati, aut aviculae ex fringillae
canariae copula cum cannabina or-
tae etc. De his vero hic loci nobis
sermo non est, utpote quibus in hu-
mani generis varietatibus nullus da-
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[100]
tur locus. Non desunt quidem his-
toriae nefandae hominum cum bru-
tis copulae, quando aut viri cum
bestiarum femellis rem habuerunt
(sive effrenata libidine rapti
cfr. v. c. Th. Warton ad Theocriti Idyll.
1. 88. pag. 19. Audivi ex docto quodam
amico, qui per Siciliam insulam iter fa-
ciens, ibidem cum vetera monumenta,
tum populi mores accuratius investigave-
rat, inter confessionis articulos a Siculis
caprariis apud montes vitam solitariam
degentibus, etiamnum per sacerdotes pro-
prios rite solere exigi, an rem eum hircis
suis habuerint?
, sive
ex vesana continentiae opinione
v. Mart. à Baumgarten Equ. Germ. per-
egrinatio in Aegyptum, Arabian
&c. pag.
73. Ex Alchanica Aegypti egressi, veni-
mus ad casale quoddam Belbes dictum,
ubi carabenae eunti Damascum sumus
conjuncti. Ibi vidimus sanctum unum
Saracenicum, inter arenarum cumulos,
ita ut ex utero matris prodiit, nudum
sedentem. – Audivimus sanctum il-
lum, quem eo loco vidimus, publicitus ap-
prime commendari: eum esse hominem
sanctum, divinum ac integritate praeci-
puum, eo quod nec foeminarum unquam
esset nec puerorum, sed tantummodo asel-
larum concubitor atque mularum.
,
Zum Vergrößern anklicken
CC BY-SA 4.0
[101]
sive quod medicum usum ex ejusmo-
di facinore sperarent
hoc fine v. c. Persas ischiade laborantes
onagras inire cl. Pallas auctor est, in
neuen nordischen Beyträgen P. II. pag. 38.
aut feminas
a brutorum masculis subactas esse
relatum est (sive violento stupro id
acciderit
v. c. Papionum; confer Th. Phillips iter
Guineense in Churchill’s collection of vo-
yages
T. VI. pag. 211. Here are a vast
number of over-grown large baboons,
some as big as a large mastiff dog,
which go in droves of
50 and 100 to-
gether, and are very dangerous to be met
with, especially by women; who I have
been credibly assured they have often
seiz’d upon, ravish’d, and in that kind
abus’d one after another, till they have
kill’d them.
, sive sollicitantibus ex
libidine insanientibus feminis
Ita feminas Kamtschadalicas quondam
cum canibus coivisse, Steller refert, in
Beschreibung von Kamtschatka pag. 289.
, si-